LA:Daily Rituals (Nova Roma)
Home| Latíné | Deutsch | Español | Français | Italiano | Magyar | Português | Română | Русский | English
Hi sunt ritus moderni cultoribus deorum Romanorum quotidie faciendi ante lararium. Compositi sunt a T. Iulio Nerone, M. Moravii Piscini fontibus uso, versio autem Latina conversa est ex Anglico sermone a C. Mario Lupo, deinde amplificata a Cn. Lentulo.
De ritibus domesticis Romanis antiquis plus cognoscere potes hic: Household Worship
Ritus domesticus quotidianus matutinus
Hic ritus in vestimento puro faciendus est; si fieri potest, tunica et toga aut palla pura sunt optimae, sed eo melius fit, si albae sunt. Togá aut pallá induere capite velato, ut ab omnibus malis ominibus quae precanti occurrere possint protectus sis.
- Manús aquá liquidá lava et ita precare:
- Haec aqua impuritates a corpore velut plumbo ad aurum mutando eluat.
- Manús capiti tuo impóne:
- Purga mentem.
- Manús secundum corpus demitte:
- Purga corpus.
- Manús cordi impone et precare:
- Purga animum.
- Momentum ad contentionem animi expecta:
- Ita est.
- Appropinqua ad lararium capite velato et post adorationem lucernam incende. Deinde tus urens ita precare:
- Salve, Vesta Mater, flammae tuae semper nos ad Deos immortales ducant.
- Tus urens, manu cordi imposita, ita precare:
- Vesta Mater, hodie omnia bona felicia fausta sint mihi domo familiae.
- Manibus supinis ita precare:
- Orire Jane pater, deus boni initii. Orire Jane Matutine, custos portarum Lucis Matutinae.
- Tus urens, manibus supinis, ita precare:
- Jane pater, te hoc ture obmovendo bonas preces precor, ut omnia bona fausta felicia fortunataque hodie mihi (liberisque meis) domo familiaeque meae eveniant, utique sis volens propitius mihi (liberisque meis) domo familiaeque meae.
- Libum adoreum cum sale præbens, ita precare:
- Jane pater, uti te ture dato bona prece precatus sum, ejusdem rei ergo macte hoc libo libando esto fito volens propitius mihi (liberisque meis) domo familiaeque meae.
- Lares penatesque familiares ture adorans ita precare:
- (Adorans) Salve, Lar familiaris! Fave nobis ac tutare nos hodie.
- (Adorans) Salvete, di Penates! Servate et alite semper domum nostram.
- (Unguens oleo olivæ) Salve, Geni patris familias! / Salve, Juno matris familias! Duc(ite) nos ad omnia bona felicia fausta.
- Panem olivo ornatum præbens, ita precare:
- Lar familiaris, te hoc pane olivo ornato obmovendo bonas preces precor, ut familia domusque mea salute vitáque longá juventur.
- Vinum Lari libationis gratiá ministrans, ita precare:
- Lar familiaris, uti te pane olivo ornato dato bona prece precatus sum, ejusdem rei ergo macte hoc vino libando esto fito volens propitius mihi (liberisque meis) domo familiaeque meae.
- Adorans, ita precare:
- Omnes di immortales, vos precor venerorque, ut omnia hodie futura bona fausta felicia fortunata sint mihi domo familiae.
- Tus urens, manu supina ita precare:
- Di immortales, si quo modo hunc ritum violavi, accipite volentes propitii hoc tus, ut expiem errores mortales meos.
- Age adorationem ad lararium et nuntia:
- Ilicet.
Ritus domesticus quotidianus vespertinus
Hic ritus in vestimento puro faciendus est; si fieri potest, tunica et toga aut palla pura sunt optimae, sed eo melius fit, si albae sunt. Togá aut pallá induere capite velato, ut ab omnibus malis ominibus quae precanti occurrere possint protectus sis.
- Manús aquá liquidá lava et ita precare:
- Haec aqua impuritates a corpore velut plumbo ad aurum mutando eluat.
- Manús capiti tuo impóne:
- Purga mentem.
- Manús secundum corpus demitte:
- Purga corpus.
- Manús cordi impone et precare:
- Purga animum.
- Momentum ad contentionem animi expecta:
- Ita est.
- Appropinqua ad lararium capite velato et adorans tusque urens ita precare:
- (Adorans) Vale, Lar familiaris! Juva nos somno quieto hac nocte.
- (Adorans) Valete, di Penates! Tútaminí nos hac nocte.
- (Adorans) Vale, Geni patris familias! / Vale, Juno matris familias! Juva(te) nos somniis diei incipienti faustis.
- Lucernam adorans ita precare:
- Vale, Vesta Mater, fove flammis tuis semper domum nostram animosque nostros. Hac nocte omnia fausta sint huic domo.
- Flammam lucernæ exstingue, deinde lucernam panno fusco operi. Tus urens, manú supiná ita precari:
- Di immortales, si quo modo hodie vos violavi, accipite volentes propitii hoc tus, ut expiem errores mortales meos.
- Lararium adorans nuntia:
- Ilicet.
Master Index
Master Index > Maintenance Categories > Pages to be deleted > LA:Religio Romana (Nova Roma)
Master Index > Maintenance Categories > Pages to be deleted > LA:Ritus (Nova Roma)
Master Index > Maintenance Categories > Pages to be deleted > Latíné
Master Index > Maintenance Categories > Pages to be deleted > Nova Roma (Latíné)