LA:Lingua Latina

From NovaRoma
Jump to: navigation, search

SPQR-BLACK.JPG
IN·MEMORIAM·A·TVLLIAE·SCHOLASTICAE·AVGVSTAE·PRINCIPIS·SENATVS·CENSORIS·IIII·CONSVLIS·II·PRAETRICIS


 Home| Latíné | Deutsch | Español | Français | Italiano | Magyar | Português | Română | Русский | English

Latina lingua tria jam annorum milia stat germanissima vox humani cultús nostri, fuit enim non sólum Romanorum nostrorum lingua majorum, sicut Plauti Terentique, Ciceronis Vergilive, Senecæ ac Plini, vel etiam Stati cum Quintiliano, Martialis et Taciti, Suetoni Gellique, posteaque Ausoni et Claudiani, Ammiani Marcellini, Ambrosi et Augustini; verum etiam per scriptores sicut Boethium et Cassiodorum, Gregorium Turonensem et Hispalensem Isidorum, lingua Latina superstes denique restitit Romani Imperi occasui.

Romana enim lingua per totam Ætatem Mediam viva viguit, lingua juris, philosophiæ theologiæque, culmine Thoma Aquinate, surrexitque viribus renovatis per Renascentiam, mirificé florentibus artibus scientiisque, communicationis vehiculum inter omnes gentes terrarum, luminaribus tam variis quam Batavo Erasmo, Polono Copernico, Gallo Cartesio, Anglo Newtono, Germano Leibnizio, Sueto Linnæo, communi nostrá linguá conjunctis cunctis Latiná.

Divitiis tamen perennis nostri cultús neglectis nunc temporis multi ob novissimorum duorum sæculorum turbulentas res gestas angustaque placita radicibus suís orbati, locique sui in hominum memoriá ignari, putant linguam Latinam mortuam esse cum ultimis Romanis. Quem errorem corrigere atque societati nostræ culturale ipsius patrimonium restituere propositum est Scholæ Latínæ Úniversális.

Dé linguá Latíná discendá

Ut supra declaravimus, hominum major majorque numerus nunc temporis omni linguæ Latinæ notitiá per institutionem suam caruerunt; atque eorum qui linguæ Latinæ antehac studuerunt plerique eam denique oderunt, obliti sunt ejus aut utrumque. Hoc nemo potest stupere, neque nos perducere deberet ad falsas conclusiones.

Primum omnium, nihil disci potest sine momento, atque adulescentes qui solent linguæ Latinæ studio submitti raro curatur ut talis incepti propositum sentiant. Post linguam Latinam, etiam intra ecclesiam catholicam, unum ex ultimis Latinitatis propugnaculis, de medio sublatam magistri professoresque linguæ Latinæ, qui in morali limbo atque ignorantiá levitateque nostrum temporum fluctuare solent quique nimis sunt animi pusilli ut erga ullam virtutum descriptionem aperté ostendant favorem quibus implicentur quæque discipulos ad linguam possint allicere, neque excitari ipsi valent neque discipulos excitare ut in thesauros incumbant culturalis nostri patrimoni.
Secundo, didactica methodologia fit tam innecessario arida ut mirum sit si quis omnino aliquid discat. Magistri tam instituti sunt —ac discipulos suos instituunt— linguam Latinam mortuam haberi ut nemo eorum potius animadvertat linguarum discendarum hominibus insitam esse facultatem quæ prorsus naturalis esse deberet ac facilis dummodo naturali ratione lingua doceretur, id est activo modo in usu posita, auscultando atque loquendo, sicut omnes aliæ linguæ quas homines solent quidem discere. Contumaciter perstant conari linguam Latinam docere contra omnem naturalem linguarum disciplinam irritique nec mirum evadunt.

Lingua Latina potest disci jucundiore efficacioreque modo, atque ita docetur NOVÆ ROMÆ in Academiá Thules a cupidis docendi expertisque magistris, quicumque discere velit. Discendi studiosi omnes vehementer invitantur ut cursibus se subscribant.

Alia instrumenta linguæ Latinæ discendæ quæ reperiri possunt per Internet hæc sunt:

Latin1, magnifica subsidia incipientibus linguæ Latinæ studentibus. Latin Background Studies, tractatús archetypi atque prælectiones de linguá Latiná a William Harris conscriptæ. Eventús inquisitionis "Latin" in reti About CSB/SJU CSB/SJU Latin Language and Literature, lingua litteræque Latinæ ab Alcuin and Clemens Libraries.

Extra virtualem harenam, lingua Latina docetur etiam pluribus locis; sed, ut diximus, sæpe modo magnopere arido. Scitu dignæ exceptiones sunt Fundatio Melissa, Bruxellis, et Schola Nova, schola Batavica sui juris ubi discipuli docentur lingua Latina a pueribus.

Dé úsú linguæ Latínæ

Sicut diximus, plerique putant linguam Latinam mortuam esse, tam mortuam quam cultum ab eá traditum, tam mortuam quam nostram propriam civilitatem; attamen major majorque numerus nostrum scimus hoc non esse necessarium, nec quantum ad cultum et civilitatem nec quantum ad linguam quá genuino modo constant. Lingua Latina, viva majorum nostrorum lingua Romanorum, viva mansit nostrí cultús lingua per sæcula. Lingua est sicut omnes aliæ, quæ possit jucundé disci quaque possimus loqui in omnibus occasionibus vitæ cottidianæ.

Alii modi exercendæ linguæ Latinæ possunt quoque per Internet reperiri:

Grex Latine Loquentium, maximus index cursús electronici quantum ad vivam linguam Latinam pertinet, ubi uná linguá licet úti Latiná, et possunt legi optimi Latiné loquentes totius orbis, ac commercium epistolare cum eis haberi.

Nuntii Latini, rerum gestarum novissimæ Latiné nuntiatæ, quæ possunt legi vel etiam ilico auscultari.

Ephemeris, periodicum in lineá, totum Latiné conscriptum multasque sectiones continens.

Extra virtualem harenam, Societas Circulorum Latinorum est internationalis fœderatio circulorum quibus homines in urbibus quique suís sine nimiá sollemnitate congregantur ut Latiné colloquantur. Omnes grato animo invitantur ut adsint sibi proximo Circulo Latino —sive ut novum condant si prope se nullus inveniatur— atque hortamur omnes ut ita faciant ut majorum nostrorum linguam cum hominibus loquendi peritis exerceant. Omnes facultatis gradús accipiuntur.

Sunt etiam multa seminaria æstiva in quibus tantum lingua Latina adhibetur in sermone. Index satis plenus hoc genus seminariorum per totum orbem terrarum habendorum, qui quotannis renovatur, potest inveniri in paginis societatis LVPA.

See Category:Lingua Latina

Personal tools