Category:LA:Gentes (Nova Roma)
From NovaRoma
Revision as of 13:10, 6 July 2024 by Decimus Aurelius Ingeniarius (Talk | contribs)
Gens est coetus domús cum eódem nómine: exemplí grátiá, P. Cornélius Scipió, L. Cornélius Sulla, P. Cornélius Dolabella omnés Cornélií erant, vel membrí gentis Cornéliae.
Gentés sunt paternae: liberí Rómání in gente patris sunt. Aliquantum gentium antíquárum stirpés suás é maióre singuló ortás esse, hoc tamen fortasse numquam verum erat; saltem nón verum erat in medió reí publicae veteris tempore, certe hodié nón verum est.
Nihilóminus, tempore antíquó multae gentés necessitúdinem fidemque serváverunt, et gentílés saepe socií erant. Multae etiam gentés sacra gentílicia) servaverunt, et nón licuit ut gentílés cóniungés sit.