LA:Lex Equitia de tirocinio civium novorum (Nova Roma)

From NovaRoma
Jump to: navigation, search
Praetor-logo.png This page is maintained under authority of the Praetores. Make no unauthorized changes .

 Home| Latíné | Deutsch | Español | Français | Italiano | Magyar | Português | Română | Русский | English

I. A. Vt pater aut materfamilias personam gentilem tollat et magistratus proprios quibus praestat cives in album referre de hac approbatione certiores faciat, civitas Novae Romae ilico coepit.

B. Ad familias nuper creatas quarum patres vel matresfamiliarum cives novi sunt, civitatem simul recipientes ac familias constituentes in album referentesque, censoribus probantibus civitas incipit.

II. A Kalendis Ianuariis MMDCCLVIII, omnes cives novi Novae Romae tirocinio ut minimum nonaginta dierum subicientur, per quod eis iura publica non licebit; nec suffragium ferant, nec aliquem honorem publicum petant.

III. A. Post nonaginta dies, cum civis novus periculum probationis simplicis de rebus magni momenti civitati Novae Romae, rudimentisque historiae, religionis, linguae, consuetudinum civiliumque Romanorum subeat et approbetur, tirocinium conficiet.

B. Petitore roganti, haec probatio in promptu erit versa in omnes linguas quibus interpretes periti Novae Romae adsunt.

C. Probatio a censoribus vel magistratibus aliis designatis a censoribus excoletur, et quotannis a Senatu recensebitur.

D. Exercitia a censoribus vel talibus aliis e lege praescriptis notabitur.

IV. A. In rebus raris, haec necessaria omnino vel partim a Senatu remittentur.

B. Nullo pacto circumscribantur; exempla immunitatum talium autem includant:

1. Petitores qui cives peregrini municipi vel oppidi sex menses fuerunt.

2. Petitores qui cives peregrini municipi vel oppidi qui duumviri, aediles, vel magistratus suffragiis creati delecti sunt.

3. Petitores a magistratu curuli provinciae praesidenteve commendantur.

4. Petitores qui potestates raras academicas professionisve habent.

V. A. Civibus impuberibus qui post Kalendas Ianuarias MMDCCLVIII participes Novae Romae erunt et qui nondum duodeviginti annos nati sunt periculum probationis subeant usque ad nonaginta dies ante diem natale duodevicesimum suum licet.

B. Periculo probationis praemature subeundo et superando non liceat suffragia ferant aut honores petant ante diem natalem suum duodevicesimum.

Personal tools