Aedes Portuni (Nova Roma)
Line 215: | Line 215: | ||

− | + | Fausta dies! Feronia, sunt Idusque Novembres, | |
A quibus annus erit, est quoque nostra dies! | A quibus annus erit, est quoque nostra dies! | ||
− | + | Celsas delubri prisci e marmore columnas | |
Erectas quondam, Diva, iacent in humo.
| Erectas quondam, Diva, iacent in humo.

− | + | Inque tuum iuuenes templum venere Sabini, | |
Flore coronati te cecinere Deam, | Flore coronati te cecinere Deam, | ||
− | + | Atque sacerdotes fecerunt sacra ture favente... | |
Quae fuerunt iamque sile! Tu, cane resque novas!
| Quae fuerunt iamque sile! Tu, cane resque novas!

− | + | Inque tuum iuuenes ueniunt templum, bona Diva, | |
Ubi sacerdos ille immolat albulam ovem. | Ubi sacerdos ille immolat albulam ovem. | ||
− | + | Sunt hilares pueri, iucundae suntque puellae, | |
Flore coronati suntque racemiferae.
| Flore coronati suntque racemiferae.

− | + | Fata Novæ Romæ, Feronia, fata tuere! | |
His precibus Dexter, libera Diva, precor.
| His precibus Dexter, libera Diva, precor.

Revision as of 10:40, 24 January 2010
Home| Latíné | Deutsch | Español | Français | Italiano | Magyar | Português | Română | Русский | English
Aedes Portuni Populi Novi Romani
C. Petronius Dexter Flamen Portunalis Novae Romae Est
pro populo Novo Romano
Portunus
See Portunus
Acta Flaminis Portunalis
Point of history:
I: M. Arcadius Pius was first flamen Portunalis of Nova Roma, elected on III Kal. Feb. MMDCCLIV (Jan 30 2001).
He celebrated the Portunalia a.d. XVI Kal. Sept. MMDCCLIV (Aug. 17 2001).
By decret of the CP (digest n° 1436.) Nonis Feb. MMDCCLVIII M. Arcadius Pius flamen Portunalis is stricken from the Collegium Pontificum but not yet relieved of his flaminate Portunalis (Msg: # 33680 (on the main List).
II: By departure of M. Arcadius Pius, flaminate Portunalis is open for some years.
III: On the Kal. Octobribus MMDCCLXI, the Collegium Pontificum creates C. Petronius Dexter as flamen Portunalis.
Acta Publica Flaminis Portunalis
Idibus Novembribus MMDCCLXI prayer to Feronia
Idibus Novembribus (Nov. 13 2761), C. Petronius Dexter, the flamen Portunalis, as from the gens Petronia, says a prayer to the goddess Feronia.
- In viridi luco mater Feronia gaudes,
- Haec est fausta dies tua, sunt Idusque Novembres,
- Et venti folia autumnales aurea deflant,
- Clarae facta rubent et in orbem cornua Phoebes,
- Sed viridi in luco mater Feronia gaudes.
- Servus inivit, qui nunc de luco liber exit.
- Fausta Novae Romae ut sis gensque Petronia poscit.
- Fata Novae Romae clarissima Diva tuere !
- In Campo Martis semper, Feronia, sedes.
Pr. Idus Decembres MMDCCLXI prayer to Tiberis
Pr. Id. Dec. MMDCCLXI (12/12/2761) as the river Tiber Rome was flooding, C. Petronius Dexter, flamen Portunalis, says a public prayer:
- O Iane pater, O Portune pater,
- ambo propitii Romae estote !
- Tiberis undas parcitote !
- Iovis imbres placate.
- Caelum serenum denuo siet.
- Roma sub caelo sereno siet.
- O Iane pater, O Jupiter Optime Maxime,
- O Portune pater, Propitii Romae estote !
A.d.XVIII Kal. Ian. MMDCCLXII prayer to the secundum decennium of Nova Roma
A.d. XVIII Kal. Ianuarias MMDCCLXII, C. Petronius Dexter, flamen Portunalis says a prayer and worshipped before the altar of Portuni, in the pronaos of the temple, to make a blessed passage between the first decennium of Nova Roma and the second decennium, at the beginnig of the Ianualia given by the Aedilis Curulis P. Memmius Albucius:
Ante diem octavum decimum Kalendas Ianuarias, consulibus M. Moravio Piscino Horatiano T. Iulio Sabino, in Foro Boario, in pronao Portuni, flamen Portunalis ritu Gabinio celebrans hoc pronuntiat :
His decem annis exactis, nunc ad alterum decennium Novae Romae his Ianualibus celebrandis, P. Memmio Albucio Aedili curuli auctore, intramus. Anno bis millesimo septingentesimo sexagesimo primo exeunte primum decennium Romae Novae exegit et secundum decennium incipit, tum flaminem Portunalem, C. Petronium Dextrum, vetera vota exsolvere novaque iterare decet ut Portunus pater volens propitius Novis Romanis in alterum decennium siet tamquam primo decennio fuit.
Nova vota sient pro salute et custodia Novae Romae, civium assiduorum, capite censorum, magistratuum, collegii pontificum, collegii augurum, collegii XVvirorum sacris faciundis, collegii VIIvirorum epulonum, collegii fetialium, sodalitatis Fratrum Arvalium, sodalitatis Lupercorum, sodalitatis Saliorum, sodalitatis Palatinorum, sodalitatis Agonensium, omnium sacerdotumque.
Flamen Portunalis, C. Petronius Dexter, dexteram manum in ara Portuni ponit et manus interluit.
Dicit flamen Portunalis:
Haec aqua a corpore impuritates eluat,ut pluvia aera purgat."
Contra aram Portuni flamen Portunalis dicit:
Iane pater, te hoc ture ommovendo bonas preces
precor uti sies volens propitius Romae Novae
decennio secundo.
Tus profanatum est.
Flamen Portunalis dicit:
Iuppiter Optime Maxime, huius primae horae tutor,
te hoc ture ommovendo bonas preces precor
uti sies volens propitius Romae Novae decennio secundo.
Tus profanatum est.
Flamen Portunalis dicit:
Portune pater, o Matris Matutae fili,
clavium custos, portarum portuumque tutor,
te hoc ture ommovendo bonas preces precor
uti sies volens propitius Romae Novae
decennio secundo.
Tus profanatum est.
Flamen Portunalis, C. Petronius Dexter, dexteram manum in ara Portuni ponit et manus interluit.
Dicit flamen Portunalis:
Haec aqua a corpore impuritates eluat, ut pluvia aera purgat.
Contra aram Portuni flamen Portunalis dicit:
Iane pater, uti te ture obmovendo
bonas preces precatus sum,
quoius rei ergo macte vino inferio esto!
Vinum profatum est.
Flamen Portunalis dicit:
Iuppiter Optime Maxime, huius primae horae tutor,
uti te ture ommovendo bonas preces precatus sum,
quoius rei ergo macte vino inferio esto!
Vinum profatum est.
Flamen Portunalis C. Petronius Dexter dexteram manum in ara Portuni ponit et manus interluit.
Flamen Portunalis dicit:
Portune pater, o Matris Matutae fili,
clavium custos, portarum portuumque tutor,
uti te ture ommovendo bonas preces precatus sum,
quoius rei ergo macte vino inferio esto!
Vinum libatum est.
Flamen Portunalis dicit:
Huc ades, Portune pater, huc ades, o Matris Matutae fili,
clavium custos, portarum portuumque tutor,
te ture ommovendo bonas preces quaeso precorque
uti sies volens propitius Novae Romae,
civibus assiduis, capite censis, magistratibus,
collegio pontificum, collegio augurum,
collegio XVvirorum sacris faciundis,
collegio VIIvirorum epulonum, collegio fetialium,
sodalitati Fratrum Arvalium, sodalitati Lupercorum,
sodalitati Saliorum, sodalitati Palatinorum,
sodalitati Agonensium,
omnibusque sacerdotibus in decennium venturum,
quoius rei ergo tu macte ture
pollicito et combusto vinoque inferio esto!
Flamen Portunalis dicit:
Portune pater, o Matris Matutae fili,
clavium custos, portarum portuumque tutor,
si quid tibi in illis libationibus et illis
Iuanalibus neque satisfactum est,
te hoc ture, hoc vino et his Ianualibus piaculo.
A.d.XIII Kal. Martias. MMDCCLXII (Quirinalia) poem to the arma Quirini anointing
- Et surrexerunt subito tua templa, Quirine,
- Priscorum aeuorum quae se ex puluere rumpunt
- Et uitam renouant quam Romae quondam habuerunt.
- Sic faciunt, quia mi sunt unguenda arma Quirini
- Quae diebus pingui pice festis unguere fas est.
- Iam Portunalis flamen feci sacra rite,
- Dixi certaque uerba ut uiuat in pace deorum
- Roma Noua et uigeant antiquo more Quirites.
English interpretation by C. Equitius Cato:
- Arise again! temples of Quirinus
- which stand shrouded by centuries of doom;
- the ages fall from thee as columns tow'r
- once more and portals stand as in Old Rome.
- Thy swords we now anoint and free from rust;
- receive Thine arms and conquer now our gloom
- for festive days return at this Thine hour!
- Thy priest Portunal brings you this, his poem;
- his hands in supplication raised for us,
- he offers Thee true rites in these same rooms
- in which the peace 'twixt Gods and men did flow'r.
- New Rome shall live and flourish! this, our home!
- With ancient virtues once again renewed
- Her People stand with radiance imbued!
A.d.XVI Kal. Septembres MMDCCLXII (Portunalia)
Today I made offerings to Portunus, ( incense and libum) and I tossed my keys through the fire to purify them.
But as flamen Portunalis I wrote and read this Latin poem/prayer to Portunus.
- Primum festivas celebranti Monte Latinas
- Fas mihi in Albano faciem vidisse deorum,
- Postid tura Novæ nec frustra incendere Romæ.
- Nunc venio, Portune parens, ego flamen ad aram ;
- Portunalia nunc sunt! Atque dies tuus est nunc!
- Sextilis mensis post Idus quinta diesque.
- O Portune pater, Matutæ nate micantis,
- Alme pater, stas in parvo prope flumina templo
- Et claves geris, et portas portusque tueris.
- Quisquis adest, faveat : sunt Portunalia nunc jam!
- Te precibus, delphina equitans deus, omnibus oro
- Ut nobis faveas pro clavibus igne piatis.
- Da, pater, ut tuto liceat transmittere cursum,
- Perfer ad optatum securo in litore portum
- Nosque Novam Romamque. Tibi dem turis honores.
Idibus Novembribus MMDCCLXII prayer to Feronia
Fausta dies! Feronia, sunt Idusque Novembres,
A quibus annus erit, est quoque nostra dies!
Celsas delubri prisci e marmore columnas
Erectas quondam, Diva, iacent in humo.
Inque tuum iuuenes templum venere Sabini,
Flore coronati te cecinere Deam,
Atque sacerdotes fecerunt sacra ture favente...
Quae fuerunt iamque sile! Tu, cane resque novas!
Inque tuum iuuenes ueniunt templum, bona Diva,
Ubi sacerdos ille immolat albulam ovem.
Sunt hilares pueri, iucundae suntque puellae,
Flore coronati suntque racemiferae.
Fata Novæ Romæ, Feronia, fata tuere!
His precibus Dexter, libera Diva, precor.