LA:Election MMDCCLXI (Nova Roma)/Gaius Tullius Valerianus Germanicus

From NovaRoma
< LA:Election MMDCCLXI (Nova Roma)
Revision as of 23:36, 13 October 2008 by M. Lucretius Agricola (Talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to: navigation, search

SPQR-BLACK.JPG
IN·MEMORIAM·A·TVLLIAE·SCHOLASTICAE·AVGVSTAE·PRINCIPIS·SENATVS·CENSORIS·IIII·CONSVLIS·II·PRAETRICIS


 Home| Latíné | Deutsch | Español | Français | Italiano | Magyar | Português | Română | Русский | English

150px}} Gaius Tullius Valerianus Germanicus

Album Civium

GAIUS TULLIUS VALERIANUS OMNIBUS CIVIBUS ROMANIS S.P.D.

Avete atque salvete, cives! Candidatus coram vobis in Foro Romano nuntio me rogaturam petere.

Nonnulli cives me noverunt. Civis ab mense Iunio anno A.U.C. MMDCCLIII (2000 C.E.) sum (illo anno quoque extra rem publicam nostram incepi Latinam docere). Cultor linguae Latinae, cultor deorum, legatus Regionis Insulae Rhodensis (in provincia Nova Britannia) sum. Unam civem novam regionis meae in rem publicam nostram ferre potui, et spero plus regioni meae me facturum esse.

Gradum primum mihi cursus honorum, rogaturam, peto. Ferre cives novos in rem publicam nostram est opus maximum, nam cives NovaRomani sunt vita ipsa Novae Romae. Velim cum officio censorum in hoc opere laborare. Scitis me semper esse civem Novae Romae fidelem, et spero vos omnes, Quirites boni, mihi fauturos.

Curate ut valeatis, omnes! C. TULLIUM VALERIANUM ROGATOREM O.V.F.

Personal tools