LA:Sodalitas

From NovaRoma
Jump to: navigation, search

 Home| Latíné | Deutsch | Esperanto | Español | Français | Italiano | Magyar | Português | Română | Русский | English


Sunt complúres in Nová Rómá sodálitátés, in quibus dé rébus speciálibus quae ad Novae Rómae cívés attineant disputétur. Pléraeque sodálitátés propriós situs interrétiálés et indicés epistuláriós habent. Omnibus cívibus licet membrum úniuscúiusque sodálitátis sit, atque etiam ií, quí cívés nón sunt, indicum epistuláriórum participés esse possunt.

Sodálitátés in Rómá Antíquá
Rómae quondam societátés prívátae antiquitus á Ré Públicá recógnitae erant, quárum dé religiónibus in lége Tabulárum XII (Gáius in Dígestís, 47. 22. 4) mentio facta est et collégia opificum, á Numá Pompilió, ut créditur, institúta erant, in hác vérísimilí sententiá ut iúre dívínó órdináta essent in singulária sacra faciunda. Difficile est autem "collégium" et "sodálidátem" verba discernere; collégium quidem e duóbus significátióne látius est, atque licet eó útámur ut omnium rérum coetus, et públicós et prívátós, désígnémus, cum interim "sodálitás" coetus de sacrís faciundís potius sít. Utrumque verbum tamen perpetuás rés, ad quás coetus adiungitur, indicat, cum intereá "sociétás" temporárius sine diúturnís officiís coetus sít.[1]


Collegia funeralia
Collegia membrorum defunctorum sepeliendorum causa vulgaria erant. Inscriptio e tali collegio Lanuvii data videtur ad hoc idoneam legem citare: "Quibus coire convenire collegiumque habere liceat: qui stipem menstruam conferre volent in funera, in id collegium coeant, neque sub specie eius collegi nisi semel in mense coeant conferendi causa, unde defuncti sepeliantur." [CIL XIV. 2112] [2]
Legenda
Sodalitates in Nova Roma

Sodalitas Coquorum et Cerevisiae Coctorum

Sodalitas Coquorum et Cerevisiae Coctorum versata est in omnibus rebus ad cibos bibendos cenandosque pertinentibus.

Sodalitas Egressus

Sodalitas Egressus Rem Publicam nostram promovet atque relationes pacto confectas inter cives Novos Romanos et alias societates de Romanis rebus curantes constituit.

Sodalitas Graeciae

Sodalitas Graeciae in Novam Romam collocupletandam persequitur in cognoscendo disputendoque de antiquitate Graecorum.

Sodalitas Latinitatis

Locus disputandi de sermone Latino, litteris Latinis classicaque philologia cum Latinitate promovenda in Nova Roma. Libenter accipiuntur epistulae Latinae et in ceteris linguis. Sodalitas Latinitatis

Sodalitas Militaris

Sodales Sodalitatis Militaris inter se disputant et student res de Romanorum militia, praesertim de peditatu, de equitatu, de classiariis rebus, de fabrum arte, de cartographia.

Sodalitas Munerum

Cives Novi Romani qui ludorum gladiatoriorum et gladiatorum exercitationibus, quae Romae quondam in usu erant, intersunt. Sodalitas Munerum

Sodalitas Musarum

Sodalitas Musarum, Apollone et novem Musis tutoribus, enititur ut artes et culturam in Nova Roma alat et servet. Plus cognosce...
Ad sodalitates creandas
Lege Cassia de creatione sodalitatum omnibus civium gregibus licet ut a Senatu petat ut sodalitatem creet. Grex autem privatim se ipsam adolescat et septem menses operetur. Postea Senatus considerabit utrum sodalitas sit legitima annon.
Personal tools