LA:Sodalitas
Line 57: | Line 57: | ||
|} | |} | ||
− | [[Category:Portals]][[Category:LA: | + | [[Category:LA:Portals]][[Category:LA:Civic life (Nova Roma)]] |
− | [[Category: | + | [[Category:Roma Antiqua]] |
Revision as of 10:56, 29 July 2008
Home| Latíné | Deutsch | Español | Français | Italiano | Magyar | Português | Română | Русский | English
Sunt complures in Nova Roma sodalitates, in quibus de rebus specialibus quae ad Novae Romae cives attineant disputetur. Pleraeque sodalitates proprios situs interretiales et indices epistularios habent. Omnibus civibus licet membrum uniuscuiusque sodalitatis sit, atque etiam ii, qui cives non sunt, indicum epistulariorum participes esse possunt.
Sodalitates in Roma Antiqua
Romae quondam societates privatae antiquitus re publica recognitae erant, quarum de religionibus in lege Tabularum XII (Gaius in Digestis, 47. 22. 4) mentio facta est et collegia opificum, a Numa Pompilio, ut creditur, instituta erant, in hac verisimili sententia ut iure divino ordinata essent in singularia sacra faciunda. Difficile est autem "collegium" et "sodalitatem" verba discernere; collegium quidem e duobus significatione latius est, atque licet eo utamur ut omnium rerum coetus, et publicos et privatos, designemus, cum interim "sodalitas" coetus de sacris faciundis potius sit. Utrumque verbum tamen perpetuas res, ad quas coetus quidam adiungitur, indicat, cum interea "societas" temporarius sine diuturnis officiis coetus sit. [1]
Collegia funeralia
Collegia membrorum defunctorum sepeliendorum causa vulgaria erant. Inscriptio e tali collegio Lanuvii data videtur ad hoc idoneam legem citare: "Quibus coire convenire collegiumque habere liceat: qui stipem menstruam conferre volent in funera, in id collegium coeant, neque sub specie eius collegi nisi semel in mense coeant conferendi causa, unde defuncti sepeliantur." [CIL XIV. 2112] [2]
Legenda
|
Sodalitates in Nova Roma
Sodalitas Coquorum et Cerevisiae CoctorumSodalitas Coquorum et Cerevisiae Coctorum versata est in omnibus rebus ad cibos bibendos cenandosque pertinentibus. Sodalitas EgressusSodalitas Egressus Rem Publicam nostram promovet atque relationes pacto confectas inter cives Novos Romanos et alias societates de Romanis rebus curantes constituit. Sodalitas GraeciaeSodalitas Graeciae in Novam Romam collocupletandam persequitur in cognoscendo disputendoque de antiquitate Graecorum. Sodalitas LatinitatisLocus disputandi de sermone Latino, litteris Latinis classicaque philologia cum Latinitate promovenda in Nova Roma. Libenter accipiuntur epistulae Latinae et in ceteris linguis. Sodalitas Latinitatis Sodalitas MilitarisSodales Sodalitatis Militaris inter se disputant et student res de Romanorum militia, praesertim de peditatu, de equitatu, de classiariis rebus, de fabrum arte, de cartographia. Sodalitas MunerumCives Novi Romani qui ludorum gladiatoriorum et gladiatorum exercitationibus, quae Romae quondam in usu erant, intersunt. Sodalitas Munerum Sodalitas MusarumThe Sodalitas Musarum, under the patronage of Apollo and the Nine Muses, endeavours to develop and serve the cultural and artistic life of Nova Roma. Plús cognósce ...Ad sodalitates creandas
Lege Cassia de creatione sodalitatum omnibus civium gregibus licet ut a Senatu petat ut sodalitatem creet. Grex autem privatim se ipsam adolescat et septem menses operetur. Postea Senatus considerabit utrum sodalitas sit legitima annon.
|
Master Index
Master Index
Master Index
Master Index > Maintenance Categories > Pages to be deleted > LA:Civic life (Nova Roma)
Master Index > Maintenance Categories > Pages to be deleted > LA:Portals
Master Index > Maintenance Categories > Pages to be deleted > Latíné
Master Index > Maintenance Categories > Pages to be deleted > Latíné
Master Index > Maintenance Categories > Pages to be deleted > Latíné
Master Index > Maintenance Categories > Pages to be deleted > Nova Roma (Latíné)
Master Index > Maintenance Categories > Pages to be deleted > Nova Roma (Latíné)
Master Index > Maintenance Categories > Pages to be deleted > Roma Antiqua