LA:Lingua Latina

From NovaRoma
(Redirected from LA:Lingua Latína)
Jump to: navigation, search

SPQR-BLACK.JPG
IN·MEMORIAM·A·TVLLIAE·SCHOLASTICAE·AVGVSTAE·PRINCIPIS·SENATVS·CENSORIS·IIII·CONSVLIS·II·PRAETRICIS


 Home| Latíné | Deutsch | Español | Français | Italiano | Magyar | Português | Română | Русский | English

Grammatica Latina

Introduction
The Latin language
The Latin sentence
The four conjugations
The five declensions


Nominative - Accusative - Genitive - Dative - Ablative


Vocative - Locative


Latin phrasebook
Latin for e-mail
Latin jokes
Reading list
Online resources


All articles about Latin


Latina lingua tria iam annorum milia stat germanissima vox humani cultús nostri, fuit enim non sólum Romanorum nostrorum lingua maiorum, sicut Plauti Terentique, Ciceronis Vergilive, Senecae ac Plini, vel etiam Stati cum Quintiliano, Martialis et Taciti, Suetoni Gellique, posteaque Ausoni et Claudiani, Ammiani Marcellini, Ambrosi et Augustini; verum etiam per scriptores sicut Boethium et Cassiodorum, Gregorium Turonensem et Hispalensem Isidorum, lingua Latina superstes denique restitit Romani Imperi occasui.

Romana enim lingua per totam Aetatem Mediam viva viguit, lingua iuris, philosophiae theologiaeque, culmine Thoma Aquinate, surrexitque viribus renovatis per Renascentiam, mirificé florentibus artibus scientiisque, communicationis vehiculum inter omnes gentes terrarum, luminaribus tam variis quam Batavo Erasmo, Polono Copernico, Gallo Cartesio, Anglo Newtono, Germano Leibnizio, Sueto Linnæo, communi nostrá linguá coniunctis cunctis Latiná.

Divitiis tamen perennis nostri cultús neglectis nunc temporis multi ob novissimorum duorum saeculorum turbulentas res gestas angustaque placita radicibus suís orbati, locique sui in hominum memoriá ignari, putant linguam Latinam mortuam esse cum ultimis Romanis. Quem errorem corrigere atque societati nostræ culturale ipsius patrimonium restituere propositum est Scholae Latínae Úniversális.

Dé linguá Latíná discendá

Ut supra declaravimus, hominum major majorque numerus nunc temporis omni linguae Latinae notitiá per institutionem suam caruerunt; atque eorum qui linguæ Latinae antehac studuerunt plerique eam denique oderunt, obliti sunt eius aut utrumque. Hoc nemo potest stupere, neque nos perducere deberet ad falsas conclusiones.

Primum omnium, nihil disci potest sine momento, atque adulescentes qui solent linguae Latinae studio submitti raro curatur ut talis incepti propositum sentiant. Post linguam Latinam, etiam intra ecclesiam catholicam, unum ex ultimis Latinitatis propugnaculis, de medio sublatam magistri professoresque linguae Latinae, qui in morali limbo atque ignorantiá levitateque nostrum temporum fluctuare solent quique nimis sunt animi pusilli ut erga ullam virtutum descriptionem aperté ostendant favorem quibus implicentur quaeque discipulos ad linguam possint allicere, neque excitari ipsi valent neque discipulos excitare ut in thesauros incumbant culturalis nostri patrimoni.
Secundo, didactica methodologia fit tam innecessario arida ut mirum sit si quis omnino aliquid discat. Magistri tam instituti sunt — ac discipulos suos instituunt — linguam Latinam mortuam haberi ut nemo eorum potius animadvertat linguarum discendarum hominibus insitam esse facultatem quae prorsus naturalis esse deberet ac facilis dummodo naturali ratione lingua doceretur, id est activo modo in usu posita, auscultando atque loquendo, sicut omnes aliae linguæ quas homines solent quidem discere. Contumaciter perstant conari linguam Latinam docere contra omnem naturalem linguarum disciplinam irritique nec mirum evadunt.

Lingua Latina potest disci iucundiore efficacioreque modo, atque ita docetur NOVAE ROMAE in Academiá Thules a cupidis docendi expertisque magistris, quicumque discere velit. Discendi studiosi omnes vehementer invitantur ut cursibus se subscribant.

Alia instrumenta linguae Latinae discendae quae reperiri possunt per Internet haec sunt:

Latin1, magnifica subsidia incipientibus linguae Latinae studentibus. Latin Background Studies, tractatús archetypi atque praelectiones de linguá Latiná a William Harris conscriptae. Eventús inquisitionis "Latin" in reti About CSB/SJU CSB/SJU Latin Language and Literature, lingua litteraeque Latinae ab Alcuin and Clemens Libraries.

Extra virtualem harenam, lingua Latina docetur etiam pluribus locis; sed, ut diximus, saepe modo magnopere arido. Scitu dignae exceptiones sunt Fundatio Melissa, Bruxellis, et Schola Nova, schola Batavica sui iuris ubi discipuli docentur lingua Latina a pueribus.

Dé úsú linguæ Latínae

Sicut diximus, plerique putant linguam Latinam mortuam esse, tam mortuam quam cultum ab eá traditum, tam mortuam quam nostram propriam civilitatem; attamen maior maiorque numerus nostrum scimus hoc non esse necessarium, nec quantum ad cultum et civilitatem nec quantum ad linguam quá genuino modo constant. Lingua Latina, viva maiorum nostrorum lingua Romanorum, viva mansit nostrí cultús lingua per saecula. Lingua est sicut omnes aliae, quae possit iucundé disci quaque possimus loqui in omnibus occasionibus vitae cottidianae.

Alii modi exercendae linguae Latinae possunt quoque per Internet reperiri:

Grex Latine Loquentium, maximus index cursús electronici quantum ad vivam linguam Latinam pertinet, ubi uná linguá licet úti Latiná, et possunt legi optimi Latiné loquentes totius orbis, ac commercium epistolare cum eis haberi.

Nuntii Latini, rerum gestarum novissimae Latiné nuntiatae, quæ possunt legi vel etiam ilico auscultari.

Ephemeris, periodicum in lineá, totum Latiné conscriptum multasque sectiones continens.

Extra virtualem harenam, Societas Circulorum Latinorum est internationalis foederatio circulorum quibus homines in urbibus quique suís sine nimiá sollemnitate congregantur ut Latiné colloquantur. Omnes grato animo invitantur ut adsint sibi proximo Circulo Latino — sive ut novum condant si prope se nullus inveniatur — atque hortamur omnes ut ita faciant ut maiorum nostrorum linguam cum hominibus loquendi peritis exerceant. Omnes facultatis gradús accipiuntur.

Sunt etiam multa seminaria aestiva in quibus tantum lingua Latina adhibetur in sermone. Index satis plenus hoc genus seminariorum per totum orbem terrarum habendorum, qui quotannis renovatur, potest inveniri in paginis societatis LVPA.

Personal tools